Latin
336.5 to 336.8
Ole Worm, Museum Wormianum 336.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Radices habet tres, omnes quidem duplicatas, sed ex iis major &crassior is qui ex adverso duorum positus est, colore buxeo, radix longior uncias duas longitudine non aequat, pondere unciarum trium est dens totus. Ferunt dentem hunc, dolenti denti applicatum, dolores sedare, quod tamen nondum expertus sum. Costam etiam ab amico accepi, quam Rhinocerotis esse retulit, sed proportionem ad tantae belluae magnitudinem dum considero, aut ex animali juniore, aut ex nothis costis esse necesse est fareamur. Quindecim uncias longitudine superat, crassa &spissa satis, lata circa medium uncias duas, arcuata, quâ spinae adhaesit tuberculis quibusdam praedita, alterâ extremitate, quâ sterno adglutinabatur, spongiosior. ALCE, quibusdam Jul. Caesaris Animal Magnum, Bisons Plinii, Onager Olai Magni, Tarandus aliorum, nobis Elsdiur/ Germanis Esendt. Magnitudine &proceritate equum superat, imò in Norvegiâ tantus observatus est, ut sub ventre ejus quis stare valeret. Humeros depressiores habet &humiliores partibus posterioribus, pronum incedit, à summo capite usque ad humeros, &maximè in cervice magna est pilorum prolixitas, ut jubam quasi constituat, sed non adeò magnam ut in equis, in aliis partibus pili longitudine non differunt ab equinis, licet densirate superentur, non verò crassitie, colore ad cinereum vergit, sed, pro vicissitudine temporum anni, varias subit mutationes. Caput oblongum &gracile est, si cum toto corpore conferatur. Labra magna, prominentia, crassa, sed maximè superius, quâ de causâ retrogreditur in pascendo, ne in priora tendens involvatur. Os longum, dentes non admodum magni, nec longi, aures longae lataeque. Foemineus sexus cornubus caret, Masculinus lata gerit, crassitie duorum digitorum transversorum, in ramos seu digitos dispersa, pondere, in adultis, duodecim fermè librarum, quae statis temporibus mutantur. Recens hitp:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit vorm 16851O: cens nata molli quadam lanugine obducuntur, ut cervina, ventre sunt obeso, caudâ brevi, unguibus bisulcis &bifidis, ut boves. Comitiali morbo saepe tenentur; quo non liberantur nisi apposita prius fuerit auri altera pedum posteriorum ungula. Timidum animal est, advenientes homines fugiens, quovis parvo vulnere moritur, &si suum viderit sanguinem exanimatur.