Latin
337.1 to 337.4
Ole Worm, Museum Wormianum 337.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cornu non ferit, sed canes persequentes unguibus repellit. Raro solitarium est, sed plures simul vagantur. Cum nivibus terra tegitur, ita progrediuntur, ut unum praecedat, reliqua sequantur, eadem legentes vestigia, ita ut unius saltem vestigia quis se videre existimaret: latratu canum audito, fugiunt secundâ aurâ, ut vestigia cum ipsis abeant, famis &sitis sunt patientissima, pulli assueti mansuescunt. Carnibus eorum vescuntur, sed cibus est minus gratus, quod ipse experimento didici, donavit enim me ejus frusto Magnif. D. Cancellarius Frisius, quod, etsi animal dudum fuisset mactatum, quamdiu tamen crudum erat, totum sanguine madebat, assum tam durum &insuave erat, eo vesci ut haud potuerim. Cornua insigni pollent adversus Epilepsiam facultate, in primis si circa Calendas Septembris animal capiatur &mactetur, quia tum maxime vegetum &succulentum, in Venerem ferri solet. Nervus circumligatus membro spasmum patienti, paroxysmum tollit, &porrò ab hoc malo praeservat. Ungues prae reliquis Epilepsiae efficaciter medentur, hystericae item passioni, cordis affectibus. Ex unguibus quidam dextrum, quidam sinistrum pedum posteriorum commendant in hunc usum: alii, omnes hac vi pollere, non sine ratione asserunt: ut quis ab his morbis hujus unguis beneficio praeservetur, annulum ex eo confectum in annulari sinistrae manus gestet, aut particulam collo suspensam, ut cordis regionem tangat. In curatione in pulverem redigitur, &cum aliis appropriatis exhibetur. Mihi hujus animalis est caput integrum cum cornibus, pedes item ac crura aliquot cum ungulis, ex quibus pes unus in formam poculi seu scyphi redactus est. Pentacula quoque ex cornubus, cordis figurâ, certâ constellatione in Borussiâ confecta. RANGIFER, Norvagis Reinen/vel Reinsdiur/animal est Septentrioni peculiare, siquidem alio translatum non diu vivere animadversum est, locis namque delectatur perpetuis nivibus &glacie horridis, &peculiari musci in petris nascentis gaudet alimento, quo si destituatur morbis corripitur. Ad figuram cervi quam proximè accedit, sed tenerius aliquantum est animal &membris gracilioribus, pilis curtis, colore gryseo, duobus praeditum cornibus, pro ratione corporis magnis satis &lis, frondosis, gracilibus &teretibus juxta caput, sed dilatatis aliquantum ubi in apices terminantur, qui plerumque incurvantur posteriora versûs.