Latin
UNIVERSITETS
Ole Worm, Museum Wormianum 344-2
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITETS. BIGLIOTHEN είυεη undatim variarum figurarum ossa amplectentes suturae. In vertice amplum foramen constituunt ossa ablata. Ex iis verò, quae restant, colligere licet sagittalem ad nasi summum perreptasse, &nasum (qui tamen non figuram nasi, sed proboscidis habuisse videtur monstrosi) in duas partes divisisse. Orbitae oculorum nulla vestigia. A parte inferiore processus Styloidis apparent reliquiae. A dextrâ parte, os Zygomatis integrum, in sinistrâ ablatum. Sub osse Zygomatis in ipsâ maxillâ duo supersunt dentes molares, figurâ multum discrepantes ab humanis &aliorum animalium.