Latin
UNIVERSITETS
Ole Worm, Museum Wormianum 345
Unproofread scanNot analysed yet
Quilibet enim, parte eâ quâ è mandibulâ extat, prominentias quinque semilunares habet. Reliqui dentes, tum lateris sinistri, tum anteriores, desiderantur, ablatâ proboscide. Cranium totum superficie internâ variis sinubus &foraminibus dotatum est, leve admodum &simplici constans laminâ, durae meningis multum adhuc tenens, in primis eâ parte, quae cerebrum à cerebello disterminat. Tantae est capacitatis ut cerebrum humanum ordinarium duplâ proportione capere potuisse appareat. Hactenus crediderunt Anatomici, nullum animal majus cerebrum, habitâ corporis proportione, possidere, ipso homine, at hoc duplo grandius fuit. Humanum non esse, ex proboscide &dentium constitutione patet. Inquirenti mihi diligentissime, an aliqui hoc animal viderint eo in loco ubi inventum Cranium, nemo se unquam tale quid vidisse asserere potuit. Quin imo operam dedi ut alia ex hoc animali ossa haberem, quo ex iis de constitutione reliqui corporis conjecturam facere possem, sed nulla praeterea eo in loco reperiebantur. Inventum autem fuit Cranium hoc in prato quodam Scaniae, per quod fluviolus labebatur. Varia fuere judicia illorum, qui illud apud Me viderunt, sed nemo adhuc aliquid proferre valuit, in quo acquiescere animus potuit. MUSEI hiitpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de /d