Latin
UNIVERSITETS
Ole Worm, Museum Wormianum 359-2
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITETS. DISUIOTHEN ΠEΙDELBERO UMIVERSITAIS. BIBLIOTHEK HEIDELBERG nummi Rhodiensis expressum arbitror, de quo consule Antonium Augustinum Dialogo II. &Seldenum de jure Naturae lib. 2. pag. 229. ROMANORUM prisca numismata mihi magnâ varietate &copiâ sunt, quae vulgò Medaglia dicuntur, tam Graeca quàm Romana, argentea &aerea. Et quidem ex Denariis argenteis Drachmam maximâ ex parte ponderantibus ultra sexaginta, in quibus, ab alterâ parte, variorum Imperatorum cernuntur effigies affibrè expressae; ab alterâ, divorum statuae, aliaque Emblemata. Cernere etiam licet ante tempora Imperatorum cusa, in quibus Roma cum Casside, Romulus &Remus aliaque cum Consulum nominibus extant.