Latin
360.1 to 360.4
Ole Worm, Museum Wormianum 360.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Adsunt in hac classe Numismata Augusti, Nervae, Veri; Antoninorum, Probi, Otthonis, &aliorum. Est &nummus in quo Virgilii effigies &nomen legitur, alterâ parte solem ostentans fulgidum, tenuis quidem nullam sapit antiquitatem. Sed hic prae reliquis observandus est Denarius Antonini, qui ex ferro aeri misto constare videtur. De quo forsan Plinius lib. 33. cap. 9. Miscuit Denario Triumvir Antonius ferrum. Ex AERE etiam mihi est copia majorum &minorum Numismatum, omnium Imperatorum Romanorum &Graecorum, desunt foeminarum illustrium &aliorum, quibus hic honos habitus, ut in eorum memoriam Nummi cuderentur. Inter quos quidam operis &artis industriâ excellunt; quidam temporis injuriâ &vetustate adeò sunt detriti, ut inscriptionis non constet ratio: quidam verò ad verorum similitudinem confecti, antiquitatem mentiuntur. Quorum omnium inscriptiones &rationes examinare nimis foret prolixum, &peculiare opus requireret: Sed ab aliis abunde hoc praestitum. Numerum enim superant octingentesimum. Inter hos enim series est omnium Imperatorum à Jul. Caesare ad Gallienum usque, ab Illustrissimo Regis Galliarum apud nos Legato, D. Casparo Coignet de Thuillerie, mihi dono data. Sunt praeterea mihi variarum nationum Numismata, tam ex argento, quàm aere, plurima: Danica, Arabica, Turcica, Indica, Italica, Hispanica, Gallica (inter quae series est argenteorum à Philippo I. in praesentem usque Regem, ab Illustrissimo Comite Harlei, mihi transmissa) Germanica, Scotica, Anglica, Polonica, Russica, Suetica, ex quibus pauca, quae antiquitatem aut raritatem aliquam sapiunt, hic attingam. ARABICA, ex argento, magnitudine aequant Marcam nostratem, utrinque literis Arabicis exarata, quatum quaedam in orbem limbum cingunt, quaedam internum occupant spacium, nomen Imperatoris, sub quo cusa, exprimentes, pondere, maximâ ex parte, Drachmam aequant, tenuia enim sunt. Horum complura apud alios apud nos vidi, ex Norvegiâ allata, quae à Siguardo Norvegiae Rege, Jorsalafar dicto, conquisita putant. Is enim, cum in Palaestinâ militiae operam dedisset, ingenti thesauro onustus domum rediit, ut refert Snorro Sturlaesonius in Historiâ Norvagicâ à me linguâ vernaculâ editâ.