Latin
362.1 to 362.4
Ole Worm, Museum Wormianum 362.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Veteres Romani, tam ex terrâ figulinâ quam vitro conficiebant. Prioris exemplum supra dedimus: Jam de vitreis agendum, duae enim mihi sunt ejus generis. Una integra, quam dono Viri Clariss. D. D. Thomae Bartholini habeo, altitudine unciarum quatuor cum semisse, ex basi planâ &latâ, collum ascendit crassitie minoris digiti, quod demum in latius terminatur labrum. Colore opalino, longâ sub terrâ morâ acquisito, quibusdam in locis gypseâ materiâ obducta, sive à lachrymis sive aliunde mutuatâ. Alia mihi est ejusdem figurae, sed major &crassior, coloris ejusdem, ab incauto manibus fracta. Hac me donavit Clariss. Vir D. D. Petrus Bourdelotius, Sereniss. Reginae Sueciae Archiater. Usus harum olim fuit, ut in iis collectae pro defunctis lachrymae asservarentur, atque ita cum cadavere monumentis insererentur. OCULI HUMANI structura vitrea, quae inservire potest iis, qui monoculi sunt, aut vitium aliud contraxerunt, ut hoc commodè pallietur. Ovalis fermè est figurae, concavae, eam oculi partem, quae extra palpebras prominet, coloribus vivis repraesentans, vitro inustis ut deleri nequeant parte convexâ. Sed concavâ plumbo obducitur, ne veri oculi reliquias laedat. Hic vitreus rite applicatus &palpebris insertus, ad motum veri oculi moveri potest, &omnem deformitatem tollere. Globus Sphaericus, ovi magnitudine, intus frustulis variorum colorum refertus, inordinatè dispositis, quae per vitri ambientis superficiem pellucentia, gratum oculis praebent spectaculum. Usum alium non habet, quam ut ob pulchritudinem suspendatur, ut oculos pascat. Parvulae quaedam statuae vitreae, tam hominum quàm aliarum rerum, artificiose hic elaboratae sunt à Gallo quodam, qui pecuniam ab iis corradebat, qui modum vivis coloribus ex vitro haec elaborandi cernere cupiebant. Nam, ex tenuibus varii coloris vitreis bacillis, igne lampadis eas conflavit, peritè satis &eleganter, quamvis senex in opere perspiciliis uti cogeretur. Statuae bullas vitreas appensas habent, ut aquae injectae innarare valeant. Templum Venetiis, inter reliqua, speciosum &magnificum, D Marco sacrum, intus eleganti exornatur incrustatione Musivâ, ut vocant, varias historias sacras aptis coloribus repraesentante, &auro quibusdam in locis obductâ. Hoc opus ex meris constat tessulis vitreis coloratis &deauratis, quibus debito modo coagmentatis id quod debent repraesentant.