Latin
362.5 to 362.6
Ole Worm, Museum Wormianum 362.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hac incrustatione viginti circiter mihi sunt tessulae, quas curiositatis ergo ex locis corruptis Venetiis dum essem, erui, ac jam in Musco servo. PRISMA CRISTALLINUM trigonum, septem unciarum longitudine, duarum ferme in quovis latere latitudine, varias refert figuras, pro variâ ejus ad oculum applicatione, jam enim inversis capitibus deorsum, pedibus sursum, jam monoculos, jam quatuor oculis proditos monstra. Colores praeterea omnes (quamvis coloratum non sit) dum adversus lucem secundum longitudinem collocatum, rebus, quae per illud cernuntur, conciliat, ut iridibus omnia objecta depicta videantur. Cernere enim licet colores splendidissimos, roseos, candidos, virides, puniceos, coetuleos, aureos, imò omnis generis. In officinis vitrariis haec conficiuntur prismata, quae quò majora eò accuratiùs omnia ostendunt. VITRUM VIRIDE rotundum, Daleri Imperialis magnitudine, altero latere excavatum, aeneo filo ita constrictum, ut unà manubrium praebeat, praeterquam quod radios solares colligat, &obvia cremabilia accendat, objecta, quae per illud cernuntur, minora repraesentat. Quocirca Pictoribus, qui vastos terrarum tractus aliaque grandia repraehtipesidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit vorm 1655/0377 repraesentare compendiose cupiunt, utile &necessarium. Cuncta enim in debitâ proportione &distantiâ, sed minuta valde, exactè exhibet.