Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 363
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITATS. BIBLIOTHER Haibelitie UNIVERSITAIS. BIELIOTHEK HEIDELBERG intestina, oculos, aliaque contemplari licet, quae alioquin latent. Thecam habet eburneam cui includitur, ne externâ aliquâ violetur injuriâ. Figurae alterius aliud est Microscopium, quod licet vitro lenticulari etiam objecta examinet, non tamen Pyxidi includitur, sed eburneâ cingitur coronâ, quae per laminam aeneam, manubrio eburneo comprehensam, firmatur, ut objectum forpice in manubrio sito sustentatum lenti aptè objiciatur. Sic singula, minutissima etiam, clarè satis discernuntur. PERSPICILLUM POLYGONIUM ex duobus rotundis constat vitris, instar aliorum perspicillorum.