Latin
364.1 to 364.4
Ole Worm, Museum Wormianum 364.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia Polygona sunt, objecta adeo multiplicant, ut, cum unum objiciatur, mille te videre putes. Est &parvus tubus ejusdem facultatis, ex laminâ ferreâ tenui, stanno obductâ, constans, figurâ conicâ, longitudine unciarum quinque. In cujus minori extremo vitrum commune parvum extat, in altero majus Polygonium. Per hunc tubum ubi rem aspexeris unam, in infinitum multiplicari videtur. SPECULA tria quadrata possideo, limbo ligneo vestita, in quorum primo faciem tuam contemplatus si fueris, eodem tempore in ejus medio integram, sed parvam videbis, ad latera, quatuor ejus partes distractas &deformatas. In altero quinque apparent oculorum paria, quinque nasi, quinque ora, &omnia alia, quaecunque objeceris, quinquies repetita videbis. Tertium concavum omnia majora reddens, faciem communem, giganteam, pollicem brachii magnitudine; &sic de caeteris. Sed perfectius est rotundum ligno undique cinctum, in Diametro vitrum quatuor habet pollices, radios solares potenter colligit &mira exhibet spectra. Si extra speculi centrum caput statuatur, inversum apparet &pedes sursum, si propius applicueris ingentem conspicies faciem Gigantis &digitos brachii magnitudine, &multa alia pro ratione diversitatis applicationis. Sed primarius ejus usus est quod collectis &ejaculatis radiis solaribus obvia comburat. Cujus rei periculum facere qui volet, splendentis Solis radiis speculum obvertat, &fomitem vel accendibile objectum obvertat centro. Quod invenitur tam diu removendo &appropinquando, donec unitos radios in objecto conspexeris, tum illico ignem concipit. Meum hoc anno MDCIX. Venetiis ab Agyrtâ quodam emi, qui ligneam in qua sedebat sellam eo accendebat, ut emptores alliceret. Speculum seu TUBUS DIOPTRICUS constat ex tubâ ligneâ, unius pedis longitudine, quae in alterâ extremitate vitrum habet Polygonium, in alterâ vitrum aliud quod chartâ plane tegitur, ut non nisi per exiguum foramen, per quod vix acus transire potest, aspicere objecta liceat. Firmatur hic tubus suis pedunculis in planâ tabulâ, ut non dimoveatur, eique certâ proportione distantia depicta objiciuntur objecta, distorta admodum &separatis partibus inversa. Haec objecta per hunc tubum si aspexeris, non videbis illud quod ostentant, sed diversa &benè proportionata. De horum tuborum fabricâ consule tractatum Gallicum Niuroni, quem vocat, La Perspective curicuse.