Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 372
Unproofread scanNot analysed yet
In ejus centro foramen est, cujus Diameter vix pollicem aequat, in cujus fundo stylus minutus, quem ambit lamina argentea perforata, acus nauticae, acetabulo capiendo apta. Ipsa vero acus in extremitatum alterâ, quae meridiem spectat, rubicundo colore est infecta; totam cavitatem, in quâ acus continetur, vitrum claudit pellucidum, per quod motus acus commodè observatur. In ambitu observantur circuli, characteribus Siniticis nigris insignitiQuorum extimus partes continet 24. ita etiam secundus &tertius. Quartus circulus octo habet areolas cum suis notis eo modo quo in figurâ hac expressâ cernuntur. Pyxidem hanc Nauticam esse credebam ego, antequam literis R. P. D. Martini Martinii S. I. nuper ex Sinâ reducis melius edoctus eram. Is enim in literis Bruxellis 27. Febr. Anni 1654. ad R. P. D. Wilhelmum ab Aelse datis, de hac pyxide ita disserit. Quod attinet ad pyxidis hujus explicationem, dico Sinensem esse, ac quamplurimas similes in Sinis esse, ac fuisse jam antiquissimis temporibus. Nam gens illa pyxidis usum jam quasi à tribus millibus annis habet. Non est autem haec pyxis Nautica, sed sortilega. Nautica enim aliam habet formam, nec tot characteribus inscribitur, nisi in extimo limbo, ubi ventorum nomina. Haec ergo pyxis sortilega est, quam Montilogi in Sinâ adhibent, pro felici sepulchri loco inquirendo. In sepulchris enim construendis non minus sumptuosi quàm superstitiosi semper fuere Sinae, putant enim sub terrâ Draconem, seu influxus varietates esse, unde cor, caput, vel caudam inquirunt, ac similia eo plane modo, quo Chyromantici venas ac lineamenta manus considerant, &judiciarii Astrologi syderum aspectus. Sed de his plura in meâ Sinensium historiarum Epitome, quam brevi communis juris faciam. Ut autem pyxidem aliquo modo explicemus, haec addo in Clariss. Viri D. Olai gratiam. Circulus extimus 24. partes continet, ex quibus ex decem literis quas Can vocant, &characteribus horarum arte dispositis, domus felices htip:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diqlit/ worm 1655/0387 ces &infelices efformant, eo modo quo Astrologi, cum figuras erigunt Astrologicas, duodecim faciunt &fingunt domus. Cum autem Sinae ex horâ mortis, nativitatis &dici, annique computum indagent &felicia vel infelicia, pro defuncti sepulchro; hinc illas literas considerant, per quas haec natio anni, diei, &horarum nomina distinguit.