Latin
373.1 to 373.4
Ole Worm, Museum Wormianum 373.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In secundo circulo sunt iidem omninò characteres, sed suo ordine dispositi, primus est FZU †hora media noctis: tertius CHU T hora secunda post mediam noctem, &c. Sinae enim diem noctemque in duodecim partiuntur aequales partes pro horis, intermediae literae sunt decem CAN additis duabus, quas hoc ¬avi signo, quarum prima coeli seu primas fortunas significat, altera electionem. In areolis tertii circuli sunt varia felicitatis &infelicitatis nomina. In octo areolis quarti circuli sunt quatuor literae quatuor mundi partium. A. est Auster, B. Occasus, C. Boreas, D. Ortus. Haec figura –coelum significat, z haec verò montes, &ita— ventos. Haec demum E E terram. Librum Sinae habent Vekerique vocant, qui totus in his figuris ex= =&imperfecto --–ex formâ –&perfecto plicandis est, in quo ex materiâ octo figuras efformant, ac ex illis octo in se multiplicatis 64. Symbola constituunt, pro quadam rerum omnium universitate. Planè Pythagoricum quiddam dicerem, nisi ante Pythagoram CAIN librum habuisset Sinica gens. Haec Martinius, quorum accuratiorem explicationem cum multis aliis praeclaris Sinas concernentibus, in Epitome Historiarum Sinensium, à Diluvio ad Christum, &Athlante extremae Asiae, propediem editurum se promittit. NARTAE ab Alexandro Guagnino dictae, nobis Stier) Norvagis olim Rani/ ita ab eo delineantur. Pedites in Nartis celeriter per nives iter conficiunt. Hae autem Nartae sunt ligneae quaedam &oblongae soleae, duorum triumve cúbitorum longitudine, quibus in pedes inductis, baculo oblongo cum cuspide suffulti celerrime feruntur, adeo ut nullo modo equi, quamvis agillimi, cursu insequi possint. Nam equo currenti asperitas nivis, montes, caeteraeque viae obstaculo &impedimento sunt. In Nartarum autem instrumentis currentes, colles, truncos, foveasque facillime transiliunt, hocque modo feras omnis generis apprehendere, capere, &telis transfigere solent. Hae ipsae Nartae à Saxone lib. 5. PANDAE TRABES vocantur, dum de Finnis loquens, quos pandis trabibus vectos conferta nivibus juga percurrere ait. Et lib. 19. LUBRICOS STIPITES nominat. Paulus Varnefridus de gestis Longobardorum, cap. 5. de Schrikfinnis agens, LIGNA INCURVA ad arcus similitudinem appellat. Saltibus, inquit, utentes, arte quadam, ligno incurvo ad arcus similitudinem feras assequuntur.