Latin
374.1 to 374.4
Ole Worm, Museum Wormianum 374.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Philirae hae unciali sunt latitudine, ita ut, per longitudinem ductae, transversas admittant, modo ascendentes, modo substratas, usque dum tota calcei mediocris congeries sit confecta, FISTULA ex Buxo quâ ordinariè luditur, uncias sex longitudine superans quoad structuram nihil habet peculiare, sed quia à juvene deglutita, &per tres integros dies &noctes in ejus ventre portata ac demum per alvum excreta, sui mentionem hic etiam requirit. Quia vero rei gestae historiam ipsius juvenis manu linguâ vernaculâ consignatam teneo, summam ejus hic addam: Anno MDCXLVI, circa finem Augusti, juvenis quidam Nicolaus Erasmi, Scholae Coagiensis Alumnus, aetatis Anno XVII. cum in plateâ sistulâ hâc caneret, quae erat condiscipuli sui, Nicolai Olai, accessit circa quintam pomeridianam hic Nicolaus suam repetens fistulam. Resistebat ludens aec canere perrexit, quo offensus alter pugno in fauces adversarii percutiendo fistulam detrusit, ita ut nec manibus, nec ullo alio instrumento eximi potuerit, eruoris haud parum per os effluente. In faucibus per quadrantem horae ubi haesisset in ventriculum delapsa est, ita ut in dextro latere ipsam sentiret. Doloribus vexatus decumbere coactus est, &per tres integros dies neque dormire, neque comedere aut bibere potuit: die tertio, circa quartam pomeridianam, nullo adhibito pharmaco sponte per alvum eam excrevit. Hinc paulatim convalescere coepit, licet faucium excoriatio per aliquot dies deglutitionem cibi &potus molestam redderet. Cum haec scriberet Coagii Anno MDCXLVII. bellè se habuit, quod &suâ manu testatus est Scholae Rector Johannes Ivarius. msistnm Obiter hic moneo Tibiam mihi esse Islandicam propriè sic dictam ex osse tibiae agninae, pulchrè satis elaboratam &sonoram. ORGANUM MUSICUM Lituanicum, quod cum praecedentibus ad me misit Vir Clariss. D. D. Loiselius in Academiâ Regiomontanâ Profess. P. peculiare est. Excavatus ex parte asser, quadratus fermè nisi quod circa alteram extremitatem attenuetur aliquantum, &hinc inde maeandris quibusdam ad latera exornetur. Longitudine duorum pedum est, latitudine, quibusdam in locis, unius cum dimidio. Hujus pars una, quae cava non est, sed oblique excisa, foramen rotundum obtinet, tantae magnitudinis ut manum pueri admittat, cum roseis quibusdam ornamentis.