Latin
374.5 to 374.7
Ole Worm, Museum Wormianum 374.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua pars concava, ut ad sonum perficiendum sit aptior, novem fidibus aeneis obducitur, quae verticillis pro lubitu &harmoniae ratione extendi ac laxari possunt. Non vero aequalis sunt longitudinis, sed proportionaliter deficiunt. Quo pacto, an digitis, an plectro in hoc ludant ignoro; dum digitis tanguntur fides, sonum edit haud ingratum. Organon quamvis rude, non tamen frequens. Ex Buxo arte tam subtili sculpta est VAGINA cultri, octo unciarum longitudine, ut artificis manum adeo peritam mirentur omnes, quotquot opus viderunt, artis sculptoriae periti. Uno latere exhibet historiam Adami in Paradiso, Abrahami filium mactare conantis, &Lothi cum filiabus: Altera annunciationem Mariae, Christum erucifixum, cumque resurgentem ostentat, statuis &iconibus, quamvis minutis, tam eleganti tamen proportione &dispositione ordinatis, ut vix artifex ullus id melius praestare potuisset. Magni à peritis fit &aestimatur, qui rem intelligunt. MACHINA TRACTORIA, cujus beneficio pondera compendiose elevantur. Tantum enim quadrante ulnae eâ praestatur, quantum tribus aut quatuor ulnis sine eâ. Constat verò trochleis quatuor aut quinque vel pluribus pro lubitu funibus proportionatâ distantiâ ligatis. Sed tota structura melius αὐτοψία quam calamo docetur. CATENA LIGNEA, ex ramo uno arboris, variis lateralibus ramulis onusto, constat, hitpesidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit sworm 1655/0380 stat, ita excisis, ut singulae ansulae integrae sint, variis modis intricatae, &laterales cate nulas junctas habeat prout ligni ratio tulit. Singulae verò catenulae in glandiformem nodulum, ornatus gratiâ, terminantur. Principalis pedum quatuor est longitudine, laterales quaedam majores, quaedam minores, quaedam etiam duplicatae. Principalis ex hamo ligneo, ex eodem ligno exciso, dependet. Mus artificialis ex ligno confectus, &corio murino piloso tectus, intus rotis &machinis, horologii instar, praeditus. Quorum beneficio, ubi clave aptè regitur &incitatur, instar Muris vivi, concitato fertur cursu, ac ire ac redire sponte suâ potest.