Latin
UNIVERSITETS
Ole Worm, Museum Wormianum 376
Unproofread scanNot analysed yet
Cortex unus est sphaericae rotunditatis, poculo aptus, in quo pulchrè opere antiquo incisae sunt historiae, missionis Spiritus sancti in Apostolos, descensus Christi ad inferos, &judicium extremum; sub quibus excisa quoque insignia Urbis Amsterodamensis &numerus anni quo elaboratus hic scyphus, qui est 1553. adeo ut centum jam elapsi sint anni ex quo confici coepit. Ex NUCE FAUFEL supra descriptâ PXXIDES parvae ebore exornatae variae conficiuntur, etiam tales in quibus pulvis Tabari asservatur: eleganti enim misturâ nivei &purpurei coloris oculis sunt oblectamento. Niveum autem istum colorem progressu temporis in flavum degenerare animadverti. AVELLANA in octo rhombos aequaliter divisa &cingulo ex chartâ pergamenâ junctos, Passionis Christi historiam tenuibus quibusdam statuis affabre elaboratis exhibet: Quamvis ex quovis actu pauca quaedam repraesententur, ita tamen sunt comparata, ut, quid sibi velint, facile dignoscere liceat. In pyxidulâ eburneâ, CALCEOLI duo minuti continentur, ex duobus cerasorum nucleis elaborati, industriâ haud vulgari. Huc quamvis non spectent, referenda quaedam duxi arte composita, quae raritatem quandam spirant &ad hanc classem sunt relata, inter quae primò occurrit ATRAMENTUM CHINITICUM formâ massae cujusdam oblongae, unciarum duarum longitudine, latitudine unius fermè. Solida est, quadrata quandoque, folii Persici figurâ, nigerrima, variis characteribus Chiniticis ab alterâ parte insignita, ab alterâ floribus &aliis ornamentis exornata. Dum ad usus applicant, salivâ aut aquâ madefaciunt, atque penicillum, quali pictores utuntur, huic intingunt, ut eo characteres suos effingant. Nec enim stylo ferreo, ut reliqui Indi, nec calamo aut pennâ scriptoriâ, ut Europaei, utuntur. Quinque mihi sunt massulae hujus atramenti nigri (rubrum enim etiam datur) diversis characteribus Chiniticis &figuris insignitae. Sunt qui putent ex terrâ quadam bituminosâ nigrâ, cum gummi, confici Alii vero, ut Trigautius, ex fumo olei praeparari asserit: Eo verò uti in marmoreâ laminâ eâque apprime laevigatâ, cum aliquot aquae guttulis, scriptorios istos panniculos affricando, donec laminam inficiant, deinde penicillo è pilis leporinis, quo ad scribendum utuntur, atramentum excipiunt. Habet hoc prae atramento nostro scriptorio, quod commodius in formâ siccâ circumferri possit, sine metu maculationis aut infectionis. CHARTA DI SPANIA, folium est vulgaris chartae, ab alterâ parte tincturâ quadam roseâ ad purpureum vergente &aureo splendore radiante infecta, quâ mulieres utuntur, ut genas reddant rubicundas &faciem venustiorem. Tincturam hanc quidam ex Cnici floribus, Spumâ maris, &arenâ in Hispaniâ confici dicunt. Ego eam ex ligno Brasiliano aut Sandalo rubro extractam chartis his illini arbitrarer, ut exsiccari ac hac formâ circumferri queat. Hoc fuco quando utuntur, digitum salivâ madefaciunt &chartae affricant, qui tantum abradit tincturae, quantum sufficit, reliquum in usus asservant. CAP. XI. De Artisiciosis ex Animalibus elaboratis. JUAMVIS supra de Instrumentis Gronlandicis è ligno elaboratis egerimus, tamen, quia alia restant ex pellibus animalium confecta, hic de iis commode tractari posse autumo. Primo autem occurrunt VESTES Gronlandicae quaedam, confectae ex piloso Phocarum corio, diligenter praehitp:sidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit worm 168510387 praeparato.