Latin
377.1 to 377.4
Ole Worm, Museum Wormianum 377.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Thorax latus annexum habet caputium, quod capiti inductum tantum relinquit intectum quantum faciei spectandae sufficit, loro etiam circa faciem constringi potest, ut unda marina penetrare nequeat, tam parte anteriore quam posteriore Syrma dependet longum ac latum, quod femoralia penè tegit, &,dum in naviculâ seu cymbâ suâ coriaceâ sunt, foramen, per quod se immittunt, claudit, ne aquae quid intret. Femoralia tibialibus nectuntur, utraque arcta adeo ut corpus stricte ambiant. Calceorum nullus usus. Thoraces alii ex avium maritimarum exsuviis tam egregiè consarcinantur, ut pennae nigrae nigris, albae albis pulchrè respondeant. Figurâ à priori non differunt. Indusia eandem prorsus obtinent figuram, sed ex piscium intestinis, pulchrè praeparatis, &filis ex nervis confectis subtiliter satis consutis constant, limbum ex corio piloso canum, ut videtur, habentia. Cùm acubus ferreis destituantur, miror qui tam apte tot tenuia intestina consuere valeant. Vesicas etiam quasdam habent, quas dum navigant dorso alligant inflatas, ut iis sustententur, ne submergantur. Confectae autem sunt ex coriis Phocarum, abrasis pilis &debite praeparatis, foramina in iis si quae sunt, illa apte adeo ossibus stipare norunt, ut ne ventulus quidem cum inflantur exire possit. Magnae sunt hae vesicae, utpote ex integris animalium pellibus confectae, longitudine ut plurimum quatuor pedum, amplitudine pro ratione corporis animalis. In iis foramen est, per quod inflari pro lubitu possint in ipso mari. Ex cirrhis Balenarum appendices etiam habent, quibus laxari ac constringi possint, necessitate urgente. Navigia pari modo ex coriis eâdem ratione quâ vesicae praeparatis conficiunt. Supra bacillos ligneos, in navigii formam compactos, coria haec extendunt &consuunt, ita ut in utrâque extremitate acuta sint, in medio verò foramen rotundum, per quod inferiorem corporis partem inserunt, &loris constringunt, dum se navigationi accingunt. Alia quaedam lora superiori navigii parti adjuneta cernuntur, quibus remum &jacula alligare valent ubi necessitas flagitat. Navicula illa, quam ego teneo, octodecim pedum longitudinem superat, sed latitudine vix duos; adeò levis tota est structura, ut sine negotio in dorso gestari possit, ab homine non adeo robusto. De remis, &aliis instrumentis ossibus armatis supra diximus. Olim pocula ex cornibus boum confecisse majores nostros, in tractatu de aureo cornu demonstravimus, ubi etiam quaedam, quae tenemus, delineavimus, labris ex aere deauratis, &variis emblematibus insignitis.