Latin
45.1 to 45.4
Ole Worm, Museum Wormianum 45.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Is quem mecum communicavit Nobiliss. Georgius Rosaecrants summus Regis thesaurarius, planus est, figura ovali, longitudine trium circiter unciarum, latitudine duarum, crassitie dorsi cultri. In eo depicta est arbor per cujus truncum hedera serpit, ad radices plantulae quaedam, ad latera folia ex arbore quasi decidentia. Coloris est albicantis ad luteum tendentis, alterâ facie politus, alterâ rudior adhuc; in quâ etiam truncus arboris conspicitur hederâ lambente ornatus, sed comae amputatae partes, hinc inde per corporis ambitum dispersae: omnia depicta colore coeruleo nigricante elegantissime; Ad radicem perreptat vena quaedam lapidis flavior. Omnis vero harum figurarum in hisce variegatis Marmoribus varietas, ex venarum variis coloribus in Terrae gremio infectarum dispositione, &partium ex quibus constat diversitate, situsque proportione ortum trahit. Marmora multi imitari conantur. Sed duritie &pondere pauci ea assequuntur, licet colore &splendore possint. Quidam Pragae tempore Rudolphi II. ex gypso, aliorum lapidum pulvere, quibus ad pondus augendum cineres plumbi addebantur, cum aceto vel lactis sero, in quo caseus solutus erat, massam conficiebat, ex quâ mensas &sphaeras fundebat, quas exsiccatas, politura splendidas faciebat. Nonnulli silices, lapidum variorum fragmenta, sanguinem hirci aut bovis miscebant, addendo vinum ardens &fel bovinum, ac in formas premebant marmora ut aemularentur. Sunt qui aquâ calidâ caseum contundunt, addendo calcem vivam &colores quosvis corpus solidum habentes, ut Cynabrium, chrysocolla, ochra, haematites, Viride aeris, &c. Alabastrum quidam Italus pulchrè aemulabatur, silices fluviatiles in pulverem redigendo, additâ calce vivâ, aquâ glutinis, ex eâ pastâ formabat imagines, quae politae, elegantissimae erant. Serenissimus rex noster Christianus IV. etiam Italum quendam Piero nomine habuit, in hac arte principem, qui statuas varias ex certâ massa fingebat, quae durum marmor aemulabantur, sed coloribus deinde pulchriores reddebat. CAP. V. De Saxo calcario, Gypso, Lapide Bononiensi, Pumice, Poro, Alcionio, Assio.