Latin
45.5 to 45.8
Ole Worm, Museum Wormianum 45.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
VIDIMUS hactenus lapides MAGNOS, qui frequentius occurrunt, duritie insignes: jam eos expendamus, qui molliores sunt, &etiam magnitudine conspicui: cujus generis sunt, Saxum Calcarium, Gypsum, Lapis Bononiensis, Pumex, Porus, Alcionium, Assius, &c. Saxum, unde calx conficitur, CALCARIUM nobis dictum, vulgare est, multisque in locis reperitur: varia namque sunt saxorum genera, ex quibus fieri potest; sed ex quo optima fit, albicans &fuscum est, cujus copia ingens passim in totâ Daniâ reperitur, Selandiâ, Cimbriâ, Scaniâ, Norvegiâ. Quibusdam in locis Natura mire in his saxis ludit, tubulos, ramenta, globulos, virgulta, aliaque in iis exprimendo. Hi lapides, ut ex iis calx elici possit, primum uri debent, atque sic ignem illum concipiunt, quem in se potentiâ servant, ut aquae frigidae affusione in actum deducatur. Calorem illum in Calcis sale calidissimo &siccissimo consistere volunt, cui cum aqua frigida affunditur, ob antiperistasin partium calidarum, per totum ejus corpus diffusarum, ad interiora repulsionem, à contrario factam, augetur vis ejus &in actum deducitur, cum virtus unita fortior sit dispersâ. Ex Calce recenti illud fit, quod veteres MALTHAM vocabant, res omnium tenacissima, &lapidis duritiem antecedens. Gleba calcis vino restinguitur, mox funditur cum adipe suillo &ficu, duplici linimento. Quod maltatur, prius oleo perungitur, ut supra ex Plinio docuimus. Calx viva corpori applicata urit &crustam inducit, restincta mordacitatem exuit &exsiccat; lota cum oleo e cerâ cicatricem inducit. Si cum aceto exstinguatur &ter lavetur, cumque oleo rosaceo ad linimenti formam redigatur, combusta absque Cicatricis vestigio hiitp: sidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm 1β