Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 49
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITATS. BIBLIOTHER Pantintis UMIVERSITATS. BIBLIOTHEK ebel atno Pyritis Chalcantodis, quosdam autem Mysios, alios Pumicis aerosi, adeo incertum quid de hoc lapide statuendum. Ego in peregrinatione meâ Gallicâ, in templo D. Hilario sacro, parieti austrino infixam vidi tumbam lapideam, coloris cinerei, cujus substantia Saxea aut Marmorea erat, tantae capacitatis, ut cadaver humanum integrum capere potuerit. Hic pro Sarcophago vel lapide Assio monstratur accedentibus. Verum porosus non est, sed durus &solidus, ut ex frustulo, quod ex eo excussi, videre licet. Vestibus affrictum ut incalescat, foetorem cadaverosum spirat. Ferunt cadavera ei indita, viginti quatuor horis prorsus absumi relictis ossibus; an ita se res habeat, ignoro. Alioquin &omnes lapides, quibus sepulchra teguntur, Sarcophagi vocari solent.