Latin
49.5 to 49.7
Ole Worm, Museum Wormianum 49.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus generis &in Lyciâ saxa sunt &in Oriente, quae viventibus quoque alligata erodunt corpora. Mitior vero est servandis corporibus, nec absumendis, Chernites ebori simillimus, in quo Darium conditum ferunt, Parioque similis candore &duritiâ; minus tamen ponderosus, qui Porus vocatur. Assius gustu salsus, Podagras lenit, pedibus in vase ex eo cavato inditis. Praeterea omnia crurum vitia in iis lapicidinis sanantur, cum in metallorum fodinis omnibus crura vitientur. Ejusdem lapidis flos praeparatus in farinam mollem, ad quaedam perinde efficax. Est autem similis Pumici ruffo. Galenus Assium lapidem ait esse non durum, sed laxum, friabilem, consistentiâ &colore quasi Tophi. Dioscorides Assium seligendum vult colore Pumicis, levem, fungosum, friabilem, habentem venas luteas ad imum actus. Matthiolus circa Tridentum in Vitrioli Minis, propè montem Liveginem, reperiri existimat, eo quod notae conveniant. Caesalpinus in Ilvâ exstare putat, ubi Alumen fossile, &Chalcanthi vena foditur, colore candido instar Sacchari, venis &maculis luteis, gustu subadstringente &linguam modicè mordente; item sine maculis luteis Pumici similis, fungosus, &in superficie concretionem quandam esse ait similem sali, sed lapidosam, sapore ferme insipidam. Tertiam etiam speciem ibidem reperiri ait, venis se interfecantibus in profundum, qui exterius in tenuem farinam candidam solvatur, minime mordentem, qui ejus flos est. Non emanat autem flos luteus nisi ex habente maculas luteas, cujus sapor etiam est genus efficacior. Dalecampius in notis ad Plinium, dicit quosdam existimare eum esse Pyritis hitp: ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm it