Latin
60.5 to 60.8
Ole Worm, Museum Wormianum 60.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non in juvencis solum, verum in equis, bobus, arietibus, ovibus, ejusmodi pilas reperiri docet experientia. Sunt mihi ex ventriculo Hirci Gotlandici erutae pilae majores &minores, sed nullâ crustâ tectae, verùm ex pilis stipatae, colore cinereo ad flavedinem tendente. Sunt &aliae ex Bovis ventriculo exemptae duriores majores, colore partim pullo, partim cinereo, in quibus tamen vestigia quaedam apparent crustae nigricantis nondum completae, ut existimem ad suam perfectionem nondum perductas has esse. Una ex hisce exactae est rotunditatis, Gallam referens; alia compressior, cordis figuram penè exhibens. Tertia Sphaerica, sed oblongior &crustâ minus politâ. E Norvegiâ ad me transmisit Nobilissimus Vir D. Janus Bielke, Regni Cancellarius, ejusmodi corpus in ovino ventriculo repertum, quod pilam non refert, sed fasciam quandam crassiorem in se contortam. Oblongum corpus est, protuberantibus utrinque apicibus; Crustâ nigrâ tectum ut pila illa major, leve quoque &pilis stipatum, sed crassior est crusta exterior quam in aliis. Scaliger Exercit. 125. refert Equum egessisse tophos durissimos, levissimos, stercoris facie rotundos, quorum unum ipse habuerit, cui hunc respondere arbitror. De horum generatione si quid rationi congrue statuere licet, arbitror animalia haecce, in quorum ventriculis hi Tophi reperiuntur, dum se lingunt, linguis pilos quosdam evellere, quos cum deglutiunt unâ cum Salivâ in Ventriculo retenti uniuntur ac constipantur; atque ab assumpto alimento rotantur, donec figuram hanc acquirant. Chylo verò aut muco ventriculi obliti, dum ab uno loco in alium detruduntur, volutatione hac http: ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglits worm 16 hac sphaericam figuram acquirere, aut aliam ei vicinam. Calore verò ventriculo insito cum massa eique adhaerens mucus exsiccatur, induratum refert corticem. Quo verò diutius in ventriculo fuerint detenti, eo solidior evadit extima superficies. Haec quoque causa est, cur, qui è junioribus eximuntur animalibus, crustâ careant exteriori &nigricante, quam habent illi qui ex senioribus depromuntur. Ab hac sententiâ video alienum non esse Johan. Vierum, de praestigiis Daemonum lib. 3. ubi haec habet.