Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 61
Unproofread scanNot analysed yet
Vituli adhuc lacte viventes materno, si quando alimoniâ destituti, vel alioquin petulcâ aetate insolentes, ad parentem vel aliam accurrunt vaccam, ejus suras, vel quemcunque contigerint ore locum hirtum, maxime posteriorum coxarum, tam exsugunt avidè, ut etiam depilem reddant. Pilique valido crebroque suctu in ventriculum attracti, &frequenti motu saltuque lascivo paulatim conglomerati, plerumque Chylo obvolvuntur, aut pituitoso succo lento, qui temporis successu tenacior redditus, membranae induit faciem, quemadmodum substantia, limosa, albida, statim à sectione visa est primum obducta hac pelliculâ, quae deinde exsiccata pedetentim corio tincto etiam nigritie assimilabatur, quo unâ in parte cultro nonnihil excisâ, ejusmodi uniformes pili molles, admodum compacti apparuerunt. De viribus nihil compertum habeo: si aegrè parientibus, ut Plinius vult, conducant, digni sunt qui majoris fiant. Verùm, sive terram tetigerint, sive non, perinde esse judico. Nec enim ratio ulla probabilis reddi potest, cur vires suas amittant, si terram tetigerint. PILA RUPICAPRAE, Gemsen-kügel Germanis, reperitur in Capris alpinis, quae in praecelsis Rhaetorum &Valesianorum rupibus, &alpibus Episcopatus Salisburgensis vivunt. Circa Novembrem in Masculorum ventriculis reperitur forma oblonga &compressa, trium transversorum digitorum longitudinem vix superans, aliquando cute coriaceâ nigrâ splendente, rugosâ obducta; aliquae castaneae colore, aliae subcineritiae, odore grato, aromatico, quia ex herbis odoratissimis depastis conflatae, constantes massa ex herbarum depastarum fibris, pilos referentibus, pondere leves, sapore aromatico instar cinnamomi, caryophyllorum, &c. Vi pollent calefaciendi, siccandi &cerebrum roborandi, quocirca contra vertiginem utuntur, animi alacritatem miram spirituumque promptitudinem conferre volunt cum vino, aegrè parturientibus singulare est remedium; ad secundinas pellendas, suffocationem uteri, menses promovendos, Dysentericum fluxum, colicos dolores, valent. Tritas exhibent in aquâ aliquâ appropriatâ. Ad febres malignas grana quindecim aut viginti in aquâ aliqua cordiali dantur. Eodem modo adversus venena propinantur. Contra pestem praeservationis loco grana quatuor aut quinque cum tantillo vini jejuno mane exhibentur. Si amuleti loco de collo gestentur, carnemque tangant, Vertigini resistere volunt. Mihi una harum pilarum est à Doctissimo Viro D. D. Christiano Legard dono data, quam Oenisponto adduxit Magnitudine mediocris ovi gallinacei, figurae oblongae ovalis, crustâ castanei coloris rugosâ obducta, interna massa ochrae coloris, fibris refertissima, odore grato ¬as supra allatas habens omnes, levis admodum &fungosa. Cum longitudine sit unciarum duarum cum semisse, crassitie unciae unius semis, non pendet nisi drachmas tres cum scrupulo uno. Vide Caspar. Bauhinum de Lapide Bezoard. cap. 13. Sed de lapidibus mollibus hactenus. CAP. IX. De Magnete, Haematite, Schisto, Smiride, Lapide Lazuli, Armeno, Lipis, &c.