Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 63
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITATS. BIBLlOThER HEIDELHERG UMIVERSITATS. BIBLIOTHEK naibenisc Magnes armatus ferro aut Chalybe fortius trahit inermi, si nihil sit intermedium, si verò vel charta, vel aliud quid interponatur, inermi fortior non est. Ad Magnetem quidam referunt lapidem quem CALAMITAM ALBAM, seu Magnetem Carneum vocant, quia ut ille ferrum, ita hunc carnem ad se trahere putant. Lapis est albus, lineis nigris inscriptus, qui linguae admotus firmiter ei adhaeret. Reperitur in Ilvâ, Hetrusci maris Insulâ. Adhaesio ita sit: Linguae humor porosi lapidis se insinuat foraminibus, ac lapidis particulae poris linguae, hinc quaedam quasi oritur coalitio.