Latin
63.5 to 63.8
Ole Worm, Museum Wormianum 63.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vires Magnetis abolentur, si unus Magnes alteri affricetur in punctis aequalibus, ut si Borealis unius, alterius Borealem tangat fortiori affrictu, utriusque vis perit, &neuter officium facit, vel tantum erroneè, quasi ebrius esset. Restituitur in integrum si aliquot diebus in limaturâ chalybis sepeliatur. Magnetis usus in Medicinâ internus nullus est; imo sunt qui inter venena referant, rationem enim turbare, &Melancholicam insaniam inducere volunt. Nihiloninus Galenus vires Haematitis habere asserit, &Dioscorides trium obolorum pondere ad crassos &Melancholicos humores educendos proponit. Cum uritur pro Haematitide vendi ait, adstringit enim &sanguinem sistit. Sunt qui cum mulsâ bibitum Hydropicos sanare referant. Extra Emplastris admiscetur à Paracelso, ad ferrum &alia è vulneribus trahenda. Ingreditur enim Emplastrum Opodeldoch dictum. Sed sunt qui acriter resistant, contusum enim &aliis permistum nihil trahere animadvertimus. Usus in aliis rebus insignis est, ad navigationes &pixides nauticas conficiendas in primis. Acus enim quae plagas mundi in pixide nautica ostendit &vias monstrat, Magnetis beneficio, cujus vi imbuta fuit, hoc praestat. Quod in mari facit, idem in terrestribus itineribus praestare valet, si modo debito usurpetur. Ejus beneficio quis alteri sua secreta per certam distantiam revelare potest. Varia instrumenta ejus ope ab artificibus confici possunt, quae mira praestent. Vitriarii eo utuntur: nam si minuta Magnetis frusta materiae, unde vitrum conflatur, addantur, ita liquorem vitri ad se trahit, ut ferrum trahere solet, tractum purgat, &ex viridi vel luteo candidum facit. Mira ludicra ejus virtute fiunt, quae non nisi Magicâ vi facta quis arbitraretur. Ferrum in aëre virtute Magnetis suspendere licet. Ejus ope scobs ferri arenae cumulo permista separabitur. Exercitum praeliantem scobe ferri exhibebis, ferrum super tabulam incedere facies, arietes cornibus se impetentes repraesentabis; Historiam Jonae à Pisce absorpti, Christi super aquas ambulantis, &Petro jam submergenti suppetias ferentis, Magnetico artificio dabis; infinita ejus generis excogitabit ingeniosus artifex. Consule eruditissimum de Magnete opus Athanasii Kirckeri. Magnes http:ssdigi. ub. uni-heidelberq. de /d