Latin
63.1 to 63.4
Ole Worm, Museum Wormianum 63.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui Magnetem non tam Arcticum polum, quam Australem respicere contendant, eo quod fortiorem vim habere videatur punctum Australe. Quod vel ex eo colligitur, quod pixidum Nauticarum &horologiorum Magneticorum fabri, ei parti Indicis, quae meridiem spectat, Magnetem affricent, unde index Magneticus versus Austrum primario movetur. Verùm haud firmum satis hoc argumentum: Ferrum enim Magneti affricatum, recipit in se plagas &polos eosdem, quos habuit dum Magneti adstaret, eosque perpetuo conservat. Ubi notandum, in ipsâ conjunctione ferri &Magnetis, fieri ex duobus hisce unum quasi corpus, quia virtus per utrumque diffusa unitur; quando verò distrahuntur, pars illa ferri, quae tetigit Borealem Magnetis partem, redditur Australis, diviso quasi in duas partes uno corpore. Hinc fit quod ferri pars, quae tetigit Borealem Magnetis partem, non Borealem plagam sed Australem ostendat, appetet tamen illam partem Magnetis, quam tetigit, cupit enim semper eundem statum quem habuit, dum vires nancisceretur. Hinc si velis ut non Austrum sed Boream ostendat acus nautica, Australi magnetis puncto affricetur. Id etiam mirum, quod si ferrum, Magnetis vi imbutum, ad aequilibrium ponatur, atque ipsius extremitati Boreali Magnes supra teneatur, attrahatur ea pars; si vero subtus teneatur, repellatur; forsan quod partes lapidis contrariae ferrum respiciant, nam superior pars lapidis, dum supponitur ferro, alia est quam inferior, quae supra ferrum tenetur. Et hoc admiratione dignum, quod ea pars Magnetis, quae in aequilibrio positum ferrum respuit, nihiloninus id ubi attigerit retineat. Ferrum verò virtute suâ non imbutum, licet ab omni parte trahat, tamen ex uno puncto efficacius quam reliquis. Hoc autem tractionis punctum deprehendere licet, si Magnes supra ferrum asseri plano superpositum teneatur, &manibus volvatur donec ferrum tremat &ad contactum currat, ubi enim tetigerit, ibi punctum tractionis est, à quo tanquam centro radii virtutis Magnetis in ambitum sparguntur.