Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 81
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITATS. BIBLIOTHER HEIDELBERG UNIVERSITATS. BIBLIOTUEN HCIDELBERG Gaffatellus, in tractatu Gallico, quem vocavit Guriositez inonies, cap. 5. Ex quo pauca hic libabimus. Figurae lapidibus impressae sunt vel naturales, vel fortuitae, vel artificiales. De prioribus hic tantum sermo, &sunt vel elevatae supra basin suam, vel naturaliter incisae quasi, vel depictae. Omnes hae vulgo dicuntur Gamahu vel Chamaju, quae vox deducta videtur ab Hebraeo Chamaija, quod notat sicut aqua Dei, forsan quia Achates, in quibus creberrimae occurrunt figurae, aquas repraesentant. Additur Dei, quia Hebraeis consuetum, ubi quid eximium velint denotare, Dei dicere, ut Paradisus Domini, Exercitus Domini, montes Dei, &c.