Latin
82.1 to 82.4
Ole Worm, Museum Wormianum 82.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Depictae, vel coloribus luxuriant, vel solis linearum ductibus constant, quorum omnium exempla praeclara apud ipsum autorem invenire datur, &hic etiam inter nostra habebis. Ut ad nostra revertamur, primum locum in hac classe dabimus HOMINI SILICEO mammas tenus. Exacte refert silex hic caput, collum, humeros, pectoris summa, quin &oculos &nasi protuberantiam, monstrosam licet. Ostendit quoque figuram scapularum ac colli musculos torosos &apte dispositos, ut hominem mediocris staturae in silicem conversum jurares, debitâ cujuscumque membri observatâ proportione. Substantia, ut dixi, est silicea, nigra, durissima, nisi parte dorsi, quae excoriata quasi videtur, ubi albicat ac si cretâ aut calce obducta esset, non inepte pinguedinem sub cute latitantem eâ parte exprimens. Cutis ipsa nigricat, exceptâ pectoris &faciei, quae ex coeruleo albicat, nasum &oculorum orbitam si exceperis albedine infectam. A vertice ad imum seu basin, pedem unum cum dimidio longus est, latitudo in scapulis est pedis unius minus quadrante. Huic succedit PES HUMANUS SAXEUS, qui exacte pedem sinistrum juvenculi, in ipso articulo, quo tibiae jungitur, amputatum refert, tibialibus tectum. Articulatio nodosa est &protuberans, coloris cinerei, pes ipse superiore sui parte nigricat, planta pedis ex nigro &cinereo mista, musculorum &tendinum protuberantiis, quà digiti necti solent Metatarso, seu Metapedio, eleganter exornatus. Est &alius lapis saxeus PEDEM HUMANUM MONSTROSUM referens, nigricans, priori major, scabrosus. Hic etiam sinistrum aemulatur pedem, cui digiti abscissi &Metapedium distortum aliquantum, ad exteriora aequabilis &ejusdem est coloris, sed non adeo apte id quod debebat exprimit ac prior. PEDEM OCREATUM referens lapis trium saltem est unciarum, coloris lutei, durus quoque &saxosus, de quo non est opus plura dicere, quam quod exacte pedem ocreatum, tali modo quo jam gestare solent ocreas, exprimat. COR qui aemulentur, tres mihi sunt lapides: unus planus, nigricans, saxosus, ex laminis &crustis quasi aequabiliter conflatus, substantiâ duriore, quatuor digitorum longitudine, trium latitudine, quâ alae ejus eminent.