Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 85
Unproofread scanNot analysed yet
Basis quae rhomboides fimbriata, ut &quatuor latera manubrii (quod ferme quadrangulum) usque ad aciem, ut, si silex ullo modo arte foret tractabilis, potius Arte quam Naturâ elaboratum esse hoc corpus jurares. Ex Dioecesi Ripensi, operâ Clariss. Viri D. D. Ivari Hemmetei, ejus olim Episcopi, ad me delatus, Hastae mineralis nomine. Scribit inventum fuisse in tractu Ripensi in humili monte, unà cum urnâ cineribus &ossibus refertâ, putatque à Paracelsistis vocari GAMAHU. Paracelsus namque duo genera Gamahu constituit; unum Naturale, alterum Artificiale. De naturali inter reliqua egit libro de imaginibus cap. 7. ubi inquit: Gamahu saepe inveniuntur in arenis &fluminibus, variis ac miris formis dotati, plane ac si essent arte elaborati, sed ita à Deo creati. Hi autem raro carent miraculosis viribus &dotibus, de quibus ex figurâ, quâ praediti sunt, judicium ferendum. Haec enim testatur de coelesti influentiâ &dotibus, quibus à Deo ornantur. Hoc vero totum ex Magiâ petendum. De artificiali Gamahu agit ex professo eodem libro, cap. 13. ubi docet lapides esse, quibus peculiari constellatione variae imagines hominum, animalium, &aliarum rerum, juxta Astronomiae decreta sunt impressa. Modum verò conficiendi eodem in loco tradit. Huic non prorsus dissimiles sunt alii hujus generis silices, pugiones referentes, diversis coloribus, &minores aliquanto, manubriis dotati, acuti, de quibus dubito Artisne aut Naturae sint opera. Ad Ceraunias sunt qui referant; sunt qui veterum gladiolos fuisse arbitrentur. Sed quia de iis supra cap. 5. actum, plura hic non addo. Referri forsan &ad hanc classem non incommodè possent Chalcedonii variis figuris praediti, de quibus inter Gemmas agendum. Sunt enim qui Agni caput &collum, sunt qui guttas &grandines, seu Margaritas concretas, sunt qui Mentulam aut stirias, jucundo lustrantium spectaculo, exhibeant. Lapis http: sidigi. ub. uni-heidelberq.