Latin
SUMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 85-2
Unproofread scanNot analysed yet
SUMIVERSITATS. BIBLIOTHER HEIDELBERG νειι Tgt isiα, &4(Vuz. di ερ Lapis SCELETON SERPENTIS referens. Ex ordine lapidum, qui figurâ Serpentem in spiras convolutum referunt, insignem possidet Clarissimus &Experientissimus Vir D. D. Christianus Fabricius, cujus cum mihi particulam communicaverit, integrum hic delineare operae duxi pretium. Grandis est, ambitu pedes ferme quatuor obtinens, in Diametro circumferentiae pedem unum cum unciis quatuor: planus, in spiras convolutus, ita ut interior circumvolutio, quae minima est, foramen in centro relinquat pollicis crassitie, totam penetrans substantiam; sensim vero crescunt &mole majore reliqui augentur Circumductus, adeo ut extimus (tres enim sunt) septem uncias latus sit. Perpetuis &continuis constat articulationibus vertebras spinae Serpentis, aut Anguillae referentibus, nisi quòd à caudâ, in caput usque, crassitie &magnitudine sensim crescant.