Latin
SUMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 86
Unproofread scanNot analysed yet
Ita vero constitutae sunt articulationes hae, ut divelli &separari possint, si violenter res geratur, ut apparet in duabus istis, quas hic seorsim depingi curavi. Colore est cinereo, substantiâ arenaceâ, pondere 34. librarum, Superficies exterior à naturâ crebris depicta est ramusculis quasi &linearum ductibus folia arborum quodammodo referentibus, qui ex articulationum anfractibus ortum trahunt. In Scaniâ inventus hic lapis: &plures quidem ejus generis ibidem extitisse ex eo colligo, quod, praeter hunc integrum lapidem, ex alio partes aliquot obtineat idem D. D. Fabricius, ex quibus mihi frustum unum dedit, quatuor constans articulationibus, per exteriorem ambitum, uncias octo habens, quod ansam mihi suppeditavit, integrum illum ut delinearem. Ferunt huic lapidi caput annexum fuisse, sed, à minus curiosis amputatum, periisse. Figurâ &circumvolutionibus magis Nautilum quam Serpentem mihi referre videtur. Non absimilem quoad figuram depingit Bartholomeus Ambrosinus in Museo Metallico, lib. 1. pag. 54. Sed eo discrepare videtur, quod lapis, quem is delineat, armaturâ aureâ fuerit insignitus, unde Chrysammonitem vocat, sed noster colore est cinereo. Nec articulationes in isto adeò sunt evidentes atque in nostro. PISCEM, ORBEM MARINUM dictum, aemulatur silex quinque digitorum longitudine, crassitie quatuor. Quâ caput reliquo corpori jungitur, coloris Cinerei, ore hiante, httpilidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm 16 hiante, oculorum orbitis minutis; ubi cauda esse debebat, Uropygium quasi, seu foramen apparet, calamo scriptorio amplius, quod ad meditullium lapidis usque pertingit. Sunt alii hujus generis lapides, Trochos, Renes humanos, Globulos, variaque ejus generis referentia, de quibus seorsim agere nimis foret prolixum. NUCEM tamen MOSCHATAM qui exactè aemuletur, praeterire nequeo.