Latin
97.1 to 97.4
Ole Worm, Museum Wormianum 97.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Atropurpureus ille color, in quem centri nigredo terminatur, undulatim lapidem ambit, variis gyris &anfractibus. In ejus medio linea alba, cordis figuram fermè constituens, illas ambit, quod colore maxime aequabili nigricante praeditum est. Ad Leucachatem refero. Globuli ex quibus armillas conficiunt nigricantes ex Achate tornati penes me etiam cernuntur quidam. Ex miniato Achate, flavâ &Chalcedonii interspersâ venâ, laminulae sunt quaedam octangulae, ita politae &suis foraminibus perviae, ut usum quoque in armillis habeant. Ejusdem substantiae est columnula angulata, puro constans Achate purpureo &flavescente, perforata quoque ut muliebribus Ornamentis inserviat. Anno MDCXLVIII. ex Islandiâ ad me transmissus est lapis flavus, rudi massâ, quâ partes abscissae politus &laevis, silicem quodammodo referens, sed dum durius ferro tractatur Scintillas non praebet ullas, verùm in partes minutas dissilit; ad Achatem aut Jaspidem referendum puto. Achatem ovi Columbini magnitudine &figurâ dono accepi, variis coloribus laminatim quasi distinctum: cernere enim licet album, nigrum, fuscum, flavum, griscum, aliosque mirâ jucunditate junctos. Cuiehsermmasij MMMLusliauliludlt alAd Achates refero LAPIDEM INDICUM figurâ nuclei Pinei; sed oblongior aliquanto, unciae unius longitudine, extremitas altera radicem quasi quandam habet, quae alteri lapidi inserta fuisse videtur, altera planior, latior, coloribus cum Achate certat: limbo enim est purpureo, qui cingit Violaceum, hic candidâ lineâ reliquum separat ad cinereum tendens, naturâ politus est. Qui eum descripserit nondum inveni. Integer pendet grana X. Chirurgus, qui eum attulit, refert se in Indiâ in littore maris invenisse, &cuidam in navi calculo laboranti ejus scobem exhibuisse magno cum successu. Durior enim non est quam ut cultro se radi patiatur. ONYX à colore unguis humani nomen mutuavit, Italis Nikolo, Germanis Onichel/ unguem enim humanum colore &splendore refert, duobus ad minimum coloribus, albo, &nigro, Zonis distinctis constans, magis opaca quam translucens. Nigram ejus partem Plinius Morion Indicam vel Pramnion vocat. SARDONIX ex Oniche &Sardo componitur, eique varias imagines imprimere solent Sculptores. Quandoque ex Zonâ albâ imaginem sculpunt, ita ut nigra Zona loco strati sit, tumque à quibusdam Memphites vocatur, hodie a Gemmariis Camehuja.