Latin
97.5 to 97.6
Ole Worm, Museum Wormianum 97.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui Onicha, quando sola &alba est, Calcedonium vocent: alii ita distinguunt Sardonichen, Calcedonium &Onychen, ut Sardonix dicatur, cum Onychi Sardi aut Carneoli rubicundus color distincte adjunctus est; Calcedonius, dum abest rubicundus &niger color; Onyx vero, dum adest niger &abest rubicundus. Onyx pro colorum varietate etiam varias habet species. Sunt enim nigri prorsus, sunt cum albedine, fusco, flavo, luteo, subcoeruleo, corneoque colore miram varietatem ostendentes: sed omnes Zonas &lineas habent, quibus colores invicem distinguuntur. Olim tantae magnitudinis inveniebantur, ut inde columnulas &pocula, quae Myrrhina dicebantur, conficerent. Praeferuntur jam caeteris subcoerulei in imo nigredinem habentes. Ad sigilla conficienda aptissimus lapis, nam ceram politus non recipit. Gestatus Melancholiam, animi passiones &tristitiam pellere putatur, sensusque vegetiores reddere. Sunt qui Melancholiam, timorem ac tristitiam eo augeri putant: sed Sardae seu Corneoli praesentiâ fugari. Epilepticos paroxysmos impedit. Politi ex eo si fiant globuli, pulverulenta hittp:sidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglitsworm