Latin
& UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 98
Unproofread scanNot analysed yet
gemma est quasi per nubem, vel nullo, vel levi aliquo colore tincta, semiperspicua, scalpturae, propter duritiem, contumax: Veteres ad Onichas retulisse videntur, cujus etiam species est, ut &candida Onyx dici mereatur. Praeferuntur reliquis, qui aliquo colore sunt diluti ac oculis grati, ut illi, in quibus purpureus, coeruleus ac rubicundus albo miscetur, quique Soli expositi, radiorum reflexu Iridem ostentant. Si rubram adjunctam habeat venam, Sardonyx dicitur, si nigram, Onyx, ut supra dictum. Ex eo fiunt globuli ad armillas, &sigilla, quia ceram non admittit. In usu Medico commendatur contra timorem, tristitiam &affectus Melancholicos. Illos, qui ex Indiâ Orientali adferuntur &Zonis lacteis distinguuntur, ad lactis ubertatem valere volunt, si appendantur. Ex Insulis Feroënsibus varios accepi Calcedonios, quos in littoribus colligunt, sed haud majores, quam ut ex iis sphaerulae aut sigilla confici possint, paucis exceptis. Inter cos etiam Onyches &Sardonyches reperiuntur. Verum inter reliquos praeclari &visu digni sunt quidam STIRIAS aut dactylum exprimentes, quorum duos integros teneo, tertium mutilum. Primus longitudine palmi, crassitie paulo major pollice, teres, apice obtuso, in quo punctula multa fulva, albo colore, nubeculis interspersis, protuberantiis quibusdam levibus praeditus, quasi ex succo ex alio corpore guttatim expresso concretus. In centro cavitas quaedam apparet venae instar, quae per totius corporis longitudinem attenuata extenditur, quod melius apparet in fragmento. Alter ejusdem est consistentiae &figurae, sed magnitudine minor, longitudinem duorum digitorum non excedit, crassitie digiti, circa radicem flavescit, &circa apicem lunulam habet flavescentem, ex succo Sardio, ut videtur, constantem: longior fuisse videtur, nam circa radicem partis amputatae sunt vestigia. Fragmentum tertium ejusdem coloris &consistentiae, sed &apice, &radice caret: lapidem praeterea alium à latere ei adhaerentem obtinuisse, ex fragmento reliquo constat. Reliqua pulchritudine superat CALCEDONIUS GRANDINOSUS, ex grandinibus quasi margaritis conflatus, guttulis succi lapidescentis ita invicem concretis, ut ova piscium esse solent, spectaculo jucundo &grato: transparet gutta quaevis, ac in centro nubeculam albicantem continet; ex margaritis conflatam jurares. Hujus mentionem fecisse videtur Ferrandus Imperatus lib. 24. Hist. Natur. cap. 2. sub nomine INGEMMAMENTI GRANDINOSI Calcidonii simplicis quem ad molam Sessanam reperiri scribit, sed nostrae Insulae Feroënses meum ferunt. Credo veterum esse CHA