Latin
& UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 97
Unproofread scanNot analysed yet
&UNIVERSITATS. BIBLIOTHER HEiGELBERG UMIVERSITATS BIBLIOTHEK HCIDELBERG rulenta &aspera quaevis oculo si inciderint, eximit, quod &alia corpora laevia praestant. Ignis ex eo ut ex silice excutitur, &affrictu valde calefit. Ex Oniche quatuor distinctis Zonis constante, Gamehujam possideo elegantissimam, dono Clariss. Viri D. D. Claudii Plumii, quae pro strato habet Zonam Onychinam subcoeruleam; huic incumbit facies decora mulieris ex Zonâ candidâ in convexum elaborata, &rursus insidet facies Aethiopis ex nigrâ Zonâ tam apte sculpta, ut totâ facie nigrâ existente, oculus candore, ex subjectâ Zonâ aequisito, emicet. Hisce demum incumbit viri barbati &cincinnati caput integrum, ex quartâ Zonâ candicante, cum flavedine junctâ, ita affabre constructum, ut pili capitis &barbae ad flavedinem tendant, reliqua facies albicet. Opus certè artificii non vulgaris. CAP. XVI. De Calcedonio, Corneolo, Phengite, Amethysto, Crystallo, Fluoribus, Lapide de Aventura. ALCEDONIUS, seu Carcedonius veterum à moderno multum differt; ille enim, si C secundùm Plinium examinetur, granato Orientali, aut Amethysto respondet: hic