Latin
ECTILINEAE, QVAE ET COMPOSITAE DICVNTVR
Oronce Finé, Protomathesis 141
Unproofread scanNot analysed yet
Quoties tandem ipsae planae atque rectilineae figurae, pluribus quatuor comprae 4 henduntur lateribus &angulis, multilaterae, seu multangulae ueniunt adpellandae: ab ipsorum laterum &angulorum multitudine, pe culiarem denominationem obtinentes. In quarum exemplum habes Penthagonum r, Hexagonum Z, &Octogonum Y. De similibus quibuscunque, idem habeto iudicium: quas uelutinostro negocio parum conducentes, ulterius prosequi consulto supersedemus. Rectilinearum porrò figurarum, quae numero, atque magnitudine laterum, uel 5, angulorum inuicem conuenire uidentur, aequales adpellantur: &si contrarium ac cidat, inaequales. Quae uerò numero tantum laterum, non autem longitudine, sed sola angulorum respondentia proportionantur, similes dici consueuerunt. Omnium tandem figurarum rectilinearum quodcunque latus, inferius (etiam si superius extiterit) imaginatum, Basis dicitur: quodlibet enim latus eiusdem figurae, pro demonstrationum geometricarum exigentia, basis indifferenter adpellatur. Ex duobus itaque quadrangulis inuicem aequalibus, &altera parte longioribus, non in directum constitutis, &in eodem recto communicantibus angulo, Gnomon constituitur: quemadmodum repraesentat figura ABD, ex AB, &CD altera parte longioribus, &ad rectum conuenientibus angulum qui AED, constituta, quae &geometricum rectangulum à uulgaribus plaerunque nominatur. De solidis figuris. Capit. VII.