Latin
NTER SOLIDAS FIGVRAS, PRIMVM SESEOFFERTI
Oronce Finé, Protomathesis 141-2
Unproofread scanNot analysed yet
NTER SOLIDAS FIGVRAS, PRIMVM SESEOFFERTI Sphaera, omnium regularissima: hoc modo diffinienda. SPHAERA est corpus solidum, regulare, unica superficie terminatum: in cuius medio punctum assignatur, centrum eiusdem adpellatum, a quo ad ipsam orbicularem &terminatiuam superficiem, omnes quae ducuntur rectae lineae sunt inuicem aequales. Vt obiecta figurae descriptio ABCD, cuius centrum E, utcumque repraesentat. Imaginatur autem de scribi Sphaera, ex completo semicirculi circunductu: cum uidelicet semicirculi diametro manente fixo, eiusdem circuli plana superficies abstractiuè circunducitur, quatenus unde ferri ceperat reuerAbtatur. non aliter quidem, quàm si idem semicirculus uestigium relinqueret, &arcus eiusdem semicirculi conuexam superficiem sphaerici solidi terminatiuam causaret. Exemplum abstrahere facilè potes, de arcu ABC, circa dimetientem AC completè circunducto.