Latin
RELIQVVM EST, DECLARARE QUONAM INGENIO, DA
Oronce Finé, Protomathesis 154
Unproofread scanNot analysed yet
RELIQVVM EST, DECLARARE QUONAM INGENIO, DA sinu uerso cuti cuiusuis arcus, circuli quadrante minoris, sinus uersus obtineatur. cuius cognitio iuslibet arcus, p succedentem sietsi nostro negotio parum, idque rarò conducere uideatur: ne tamen aliquid desit nuum rectorumta quod caeteris deseruire, uel succedentis tabulae declarare possit amplitudinem, inuen bulam. tionem eiusdem sinus uersi, ex praedictis succinctè colligemus. Repetatur ergo cir culus ABCD, binis diametris A C, &BD in E centro ad rectos sese dirimentibus an gulos, in quatuor quadrantes distributus: sitque datus arcus AF, &sinus rectus eius dem arcus recta FH. sinus autem complementi eiusdem arcus AF, hoc est, ipsius arcus BF, esto recta FG, in semidiametrum BE perpendicularis, &ipsi AE pa rallela. desyderatus itaque sinus uersus ipsius arcus dati, erit recta AH: cuius magnitudinem tali uenabimur arte. Quoniam recta FG aequalis est ipsi HE, per 34 primi elementorum Euclidis (nam EF pa14. primi Eucl. rallelogrammum efficitur) Igitur si datum arcum AF subduxeris à quadrante BA, &residui arcus siue complementi BF rectum acceperis sinum FG: is demptus à sinu toto, siue recta AE, relinquet AH, sinum uersum eiusdem arcus propositi. Sit exempli Exemplum. causa, arcus AF graduum 45. hunc auferas de 90 ipsius quadrantis gradibus, relin quentur pariter gradus 45: bis enim 45, componunt 90. Ipsius autem arcus 45 graduum sinus rectus, per quartum huiusce capitis numerum inuenitur partium 42, mi nutorum 25, &35 secundorum: quae si à sinu toto, hoc est, 60 partibus abstuleris, relinquentur partes 17, minuta 34, &25 secunda. tantus igitur est sinus uersus AH, ipsius dati arcus AF. De caeteris idem iudica. Dato sinu uerHINC ELVCESCIT, si dati cuiuspiam sinus uersi proprium desydeso, arcum eiusdem raueris arcum, quonam pacto ex praefata tabula sit colligendus. Sit enim datus sisupputare. nus uersus AH. hic primum auferendus est à sinu toto AE, &relicti sinus HE, qui (ut nunc ostendimus) est aequalis FG, subtendens arcus inuestigandus, ueluti nume ro quinto monstrauimus. is enim erit BF: quem si tandem abstuleris à quadrante BA, relinquetur arcus AF, dati sinus uersi AH. Nec de his longiorem opus est discurrere calculum, ni forsitam antedicta prorsus ignoraueris: quod propriae, non autem no strae poteris adscribere negligentiae. De componenda arcuum tabula, quam primi uocant mobilis: per succedentem tabulam sinuum rectorum. Caput. XIIII.