Latin
VNT QVI MALVNT PER OBLATOS ARCVS POTIVS
Oronce Finé, Protomathesis 154-2
Unproofread scanNot analysed yet
VNT QVI MALVNT PER OBLATOS ARCVS POTIVS, quam per sinus, astronomica frequenter absoluere negocia: quibus ut ualeamus facere satis, hic non duximus importunum, paucis admonere lectorem acutum, mathematicarum subtilitatum amatorem, quam facili calculo, uulgaris arcuum tabula primi mobilis adpellata, per sinus rectos in suc cedenti tabula descriptos, fabricari possit. Per arcuum itaque, primiue mobilis ta Tabula primi mobilis, &cur bulam intelligimus eam, uel ei similem, quam loannes Regiomontanus mathema ita nuncupata. ticorum acutissimus olim aedidit: quae ideo primi mobilis uulgò nuncupatur, quoniam per eandem tabulam obtinentur arcuum rationes, à primo motu, utpote, diurno (qui fit intra 24 horarum interuallum) potissimum dependentes. Haec igitur tabula nihil aliud compraehendit, quam arcus areales, ex lateralium arcuum multiplicatione productos, &in hunc qui sequitur modum componitur. Breuis admodum composi tio tabulae primi mobilis, Exemplum. Tabula sinui praecisior ea, ê primi dicitur mobilis. Tabula primi mobilis qualiter minurim extendendaLaterales. Disferentiae Arcales. Ordinatis in primis lateralibus, atque transuersalibus graduum numeris, ab 1 adus 2 que g0 distributis: ducendi sunt sinus recti singulorum graduum transuersalium, in singulos sinus rectos lateralium graduum, uel è contra, per doctrinam quartica pitis libri tertij nostrae praecedentis Arithmeticae.