Latin
VNT QVI MALVNT PER OBLATOS ARCVS POTIVS
Oronce Finé, Protomathesis 156
Unproofread scanNot analysed yet
producti rursum numeri per sinum totum diuidendi sunt, iuxta documentum quinti capitis ipsius libri tertij, co adiuuante etiam decimoseptimo numero tertij capitis libri quarti eiusdem Arithmeticae: fient enim sinus recti, quorum arcus, per antecedentis capitis numerum quintum inuenti, ad communem singulorum &lateralium &transuersalium graduum angulum reponendi sunt. σν Si libeat facere periculum de duodecimo gradu laterali, &uigesimo transuer sali(nam idem erit habendum iudicium de quibuscunque caeteris) aut è diuerso: acci pe utriusque numeri sinum rectum, per antecedentis capitis numerum quartum. Sinus itaque 12 graduum, erit partium 12, primorum minutorum 28, &29 secundorum: at 20 graduum sinus continere probabitur 20 partes, 31 minuta, &secunda 16. Hos itaque sinus inuicem multiplica, per superius allegatum caput Arithmeticae: con surgent partes partium 4(quarum quaelibet partes 6o repraesentat) simplices autem partes 15, prima minuta 59, secunda 42, tertia 34, &44 quarta. haec si per sinum totum, hoc est 6o partes diuiseris, singulos numeros ad proximè subtiliorem denominationem commutando: uertentur in 4 partes simplices, 15 minuta, 59 secunda, &tertia ferè 43. quorum omnium nuper expresso modo collectus arcus, ad com munem utriusque numeri angulum reponendus, est 4 graduum, 4 item minutorum, &40 secundorum: quantum posuit idem loannes Regiomontanus. Vides igitur, quàm facili calculo, sinus in arcus conuer Transversalis. tantur. Praecisior tamen est usus ipsius tabulae sinuum re seonr e vunctorum quorumlibet arcum minutim extensorum, praefa ta arcuum supputatione, per eandem tabulam primi mobi lis adpellatam: siue lateraliter, siue areatim ingrediaris. nisij s fortè &ipsi arcus minutim pariter extenderentur: quod in immensum, &taediosum uolumen excresceret. Id autem fieri posset, per continuam additionem partium proportionalium dif 5 ferentiarum tam lateralium, quàm arealium numerorum: quae quidem differentiae hoc modo sunt colligendae. Laterales quidem, per subtractionem arealis numeri, à numero pariter areali: sed qui respondet, numero transuersali proximo maiori, &laterali eiusdem ordinis. Areales autem, per subductionem cuiuslibet arcalis &minoris numeri, à proximè sequenti maiori &areali numero. Velut ex ipsa regiomontana tabula comprobare facilè potes.