Latin
Caput III
Oronce Finé, Protomathesis 204-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput III. STODATARECTAET METIENDA LItea BE, in longum, latumue, siue transuersum oblatae planiciei consti nuta. Igitur alterum latus quadrati diuisum, utpote, BC, super idem planum, &in longum rectumque ipsius datae lineae BE collocetur: eo tamen inge nio ut punctum B super extremorum altero eiusdem metiendae lineae constituatur, &utrunque latus quadrati AB &CD, super ipsum planum erigatur ad perpendiculum. Posito deinde oculo in puncto A, eleuetur aut deprimatur ipsa regula: quatenus per ambo foramina pinnacidiorum, reliquum extremum ipsius datae lineae, scilicet E, uisuali radio AE pertingatur. quo facto, notetur contactus regulae AF, in latere CD: sitque, exempli causa, in puncto F. Quam rationem igitur habet latus AD, quadrati, ad partem sectam DF, eam seruat &data linea BE, ad ipsum latus AB: quod 2 ita demonstratur. Sunt enim bina triangula ABE, &ADF aequiangula, id est aequalibus angulis singulatim compraehensa. Quoniam angulus AEB, aequus est angulo DAF, nempe alterno, per 29 primi elementorum Euclidis: incidit enim recta AE, in AD &BE parallelas. Rursum angulus BAE aequalis est angulo AFD, per eandem 29 primi: quonia AF in parallelas AB &CD rursum incidere uidetur. Reliquus item angulus ABE, reliquo ADF pariter aequatur: nam uterque rectus. sunt enim omnes recti inuicem aequales, per quartum postulatum. Aequiangula igitur sunt ipsa triangula ABE, &ADF. aequiangulorum porrò triangulorum proportionalia sunt latera, quae circum aequales angulos: &similis sunt rationis, quae aequalibus angulis latera subtenduntur, per quartam sexti elementorum eiusdem Euclidis.