Latin
Caput III
Oronce Finé, Protomathesis 205
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur sunt AD, ad DF: ita BE linea proposita, ad latus AB. Esto uerbi gratia sectio DF partium 15, qualium tota CD aequalis ipsi AD, est 6o: quoniam 6o ad 15, quadru plam rationem obseruant, &data linea BE quater ipsum latus A compraehendet. Ergo si AB latus sit cubitorum 4: proposita linea BE, 16 cubitos continebit similes. Huiusce autem operationis demonstratio, uenit sedula mente notanda: utpote, quae /non parum elucidationis, in succedentium mensurationum intelligentiam poterit adferre. Durum enim atque (meo iudicio) uanum esset, duorum triangulorum aequalem angulorum respondentiam, toties repetere: &praeallegatas Euclidis iterum atque iterum citare propositiones.