Latin
QVADRANS
Oronce Finé, Protomathesis 208
Unproofread scanNot analysed yet
Eleuetur postmodum, aut deprimatur ipse quadrans, demisso liber è perpendiculo, donec radius uisualis per utriusque pin nacidij foramen eductus, peruenerit ad F, alterum datae lineae terminu. Quibus ita ma nentibus, consy deretur fili contactus in latere BC(nam ibidem frequentius incidet) sitque in puncto G. Quam rationem igitur habebit latus AB quadrati, ad partem BG eam seruabit &EF linea data, ad ipsius baculi longitudinem. Esto uerbi gratia BG, trium partium, qualium totum latus quadrati fuerit 12: quoniam 12 ad 3 quadruplam uidentur obtinere rationem, concludendum igitur, EF lineam datam, quater erecti baculi continere longitudinem. Vnde si baculus AE fuerit 4 cubitorum, data linea EF erit 16 cubitorum similium. Efficiuntur enim bina triangula, utpote, ABG &AEF: quorum anguli ABG &AEF sunt inuicem aequales (nam uterque rectus) angulus quoque EAF angulo AGB similiter aequatur, per 29 primi elementorum Euclidis, incidit enim filum AG, in A D &BC perallelas. ergo reliquus angulus AFE reliquo angulo BAG est aequalis: per 32 eiusdem primi. Aequiangula igitur sunt triangula ABG &AEF, &quae circum aequales angulos latera proportionalia, per saepius allegatam quartam propo sitionem sexti eorundem elementorum: sicut igitur AB ad BG, sic &EF linea data ad AE longitudinem. slig. Mili. IILI Vt praefatae lineae rectae super plano terrestri iacentes, sine quadrato geometrico, sed uulgati gnomonis mensurentur officio Caput. V. LACET ALIVM METIENDI SVBIVNGERE MOdum, quo dictarum linearum in plano terrestri constitutarum, absque geometrico quadrato, seorsum uel in quadrante circuli descripto, agnoscetur longitudo: adminiculo uidelicet gnomonis, seu rectanguli quo solent mechanici uulgariter uti. Hanc enim metiendi uiam, data praeterire noluimus ompera: tum quia facilis, tum etiam, quòd rarò contingat huiusmodi mensores geometricum habere quadratum. Detur ergo linea recta, cuius desyderas habere longitudinem: sitque AB. Erige itaque ab alterutro datae lineae termino, utpote, A, baculum AC, in liberam cubitorum aut pedum separationem distributum. Sumpto deinde gnomone DCE, ponito interiorem ipsius gnomonis angulum, super extremum bacu li fastigium C &conuerso alterutro gnomonis latere, utpote, CD, uersus reliquum terminum B: iungito alterum oculorum puncto C, et leuato aut deprimito gnomo nem DCE, donec in longum rectumque CD incidens radius uisualis, pertingat reliquum terminum B ipsius datae lineae AB. Inuariato postmodum gnomone, utraque linearum AB& CE, proposita uidelicet linea, et reliquum gnomonis latus, in rectum continuumque produ catur, adplicata in longum brachij CE regula: quausque dictae lineae conueniant ad puctum F.