Latin
QVADRANS
Oronce Finé, Protomathesis 209
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus absolutis, quam rationem habebit erectus baculus AC, ad partem AF, eam seruabit &data AB linea, ad ipsius baculi quantitatem. Vt si baculus fuerit pedum 6, AF autem duos tantummodo pedes compraehendat: quoniam 6 ad 2 triplam rationem obser uant, eodem modo proposita AB longitudo, ter continebit 6 eiusdem baculi pedes, hoc est 18. Trianguli enim BCF, tres anguli binis rectis sunt aequales, per 32. primi elemen aa torum Euclidis: sed BCF angulus rectus est, igitur reliqui duo CBF &BFC uni recto sunt aequales. Eadem quoque ratione duo anguli ACF, &CFA, trianguli ACF, uni recto aequantur angulo: nam tertius CAF rectus est. Ergo duo anguli CBF &BFC, duobus angulis ACF, &CFA sunt inuicem aequales: propterea quod eidem angulo, uni uidelicet recto coaequantur. At si ab eisdem aequalibus angulis, idem conmunis, ut pote BFC, tollatur angulus: reliquus CBA reliquo ACF erit per communem sententiam aequalis. Atqui angulus BAC aequus est angulo CAF, nam uterque rectus: &reliquus igitur angulus ACB reliquo CFA erit itidem aequalis. Aequiangula igitur sunt bi na triangula ABC, &ACF, quare et quae circum aequales angulos latera proportionalia: per 4 sexti elementorum eiusdem Euclidis. Ergo sicut AC baculus, ad lineunculam AF: ita se habet AB proposita longitudo, ad erectum baculum AC, quod oportuit demonstrasse. Alia instrumenti descriptio, quo rectarum &inaccessibilium linearum, in terrestri, Caput. VI. vel orthogonaliter erecto plano constitutarum adipiscitur longitudo.