Latin
SO NON ALITER OPERANDVM EST, SI EADEM LINEA
Oronce Finé, Protomathesis 210-2
Unproofread scanNot analysed yet
SO NON ALITER OPERANDVM EST, SI EADEM LINEA FG, aut quaeuis alia, in transuersum parietis alteriúsue plani, ad perpendiculum ere cti, &inaccessibilis, metienda proponatur. Facto enim primo examine ad situm H, &iterum retrocedendo ad locum I, fueritque primum AE duarum partium, &in I trium similium: Vel econtra primo discursu facto in I, &accedendo rursum in H, fueritque primum AE trium partium, &duarum similium in H: concludatur (ut prius) datam lineam FG tantam esse, quanta est duarum stationum intercapedo HI. Neque opus est nouo, aut repetito discursu: cum eadem sit ars, idem operandi modus, siue data linea in plano, aut in sublimi fuerit transuersaliter collocata. In maiorem tamen singulorum elucidationem, &faciliorem operationis intelligen tiam, subiectam placet annectere descriptionem.