Latin
SO NON ALITER OPERANDVM EST, SI EADEM LINEA
Oronce Finé, Protomathesis 211
Unproofread scanNot analysed yet
TA, RECTAS EADEM VEL AEQVE FACILI rum &inaccessibilium linearum, ad planum in quod perpendiculariter incidunt minimè peruenientium, per ipsum baculum, poteris obtinere longitudinem: Cuius modi sunt lineae rectae, in longum &rectum domorum, turrium, aliorumue aedifi ciorum, super montem, aut alium sursum eleuatum locum constitutae. quarum per ipsum quadratum geometricum, suo loco docebimus inuestigare quantitatem. Nec minus facilè poteris, quaruncunque fenestrarum, aliarumue rerum, super plana telluris superficie perpendiculariter incidentium, per eundem baculum, longitudinem simul atque latitudinem metiri: quemadmodum tu ipse (ni prorsus ingenio careas) ex praedictis colligere haud difficilè potes. De his ergo satis: nunc ad rectarum linearum, super terrestri plano ad rectos angulos erectarum, compellimur accedere mensuram. Quonam ingenio lineae rectae, supra terrestre planum orthogonaliter Caput. VII. erectae, per quadratum metiantur geometricuu. FFERATVR MAIORIS EVIDENTIAE CAVSA, linea recta, cuius metienda proponatur longitudo, sitque EG, uel EH, aut EK, in longum rectumque turris EKHG, super datum planum A E perpendiculariter incidentis constituta. Igitur super eodem circumposito plano, quadratum ABGD in hunc modum collocetur, ut diuisa BC &CD latera, ad ipsam lineam datam rectissimè conuertantur: id enim semper uidetur esse necessarium. Posito deinde oculo ad punctum A, leuetur aut deprimatur ipsa regula: quousque radius uisualis ex A, per utraque pinnacidiorum foramina, ad ipsius datae lineae peruenerit terminum. Quo facto, consyderetur eiusdem regulae sectio: an scilicet cadat in punctum C, medium inter utrunque latus BC, atque CD, uel in ipsum latus BC, aut latus CD: quoniam alio non potest incidere modo. CADAT ERGO PRIMVM in latus CD, utpote, in F: sitque metienda linea EG. tunc ipsa EG linea, maior erit intercepta longitudine plani AE, eandemque rationem habebit ad AE, quam latus AD obtinet ad sectam partem DF. Vt si D F extiterit 40 partium, qualium singula quadrati latera sunt 60: quoniam 60 ad 40 sesqualteram rationem efficiunt, haud dissimiliter EG linea semel continebit A E longitudinem, &dimidiam insuper eiusdem partem. Ergo si AE longitudo, fuerit in exemplum 18 cubitorum: EG linea proposita, similium cubitorum erit 27. Hoc autem ita demonstratur. quoniam bina triangula ADF, &AEG sunt aequiangula. Angulus enim DAF, aequalis est AGE angulo, per 29 primi elementorum Euclidis: &per eandem angulus AFD, angulo EAG pariter aequalis. uterque autem ADF, &AEG angulus rectus est: quare &inuicem aequales.