Latin
OTERIS ETIAM, IN DEFECTVM VTRIVSQVEM
Oronce Finé, Protomathesis 219
Unproofread scanNot analysed yet
Nam (ut summatim omnia compraehendam) ACD &ABE triangula, necnon bina triangla AFG &ABH, atque reliqua AIK &ABL triangula, sunt inuicem aequiangula: quemadmodum ex 29 pri mideducere haud obscurum est. Vnde per 4. eiusdem sexti, sicut latus AC ad latus CD trianguli ACD, sic recta AB ad BE longitudinem: necnon sicuti AF ad FG, sic AB ad BH:atque uelut A1 ad IK, ita recta eadem AB ad BL, relatiua re latiuis singulorum tri angulorum comparan do latera. Quae cum luce clarius, ex praefatis, atque toties repetitis Euclidis propositionibus innotescant: huic metiendi haudquaquàm difficili modo finem imponemus, ad promissum accedentes speculi discursum.