Latin
JOIDEM ETIAM, PER RADIVM VIS VALEM AB SPECVLO
Oronce Finé, Protomathesis 219-2
Unproofread scanNot analysed yet
JOIDEM ETIAM, PER RADIVM VIS VALEM AB SPECVLO reflexum, poteris in hunc modum obtinere. Accipe planum speculum, &ipsum sta tue super terrestri &circunstanti plano: à quo recedas tandiu uel accedas, quousque rei mensurandae uerticem in eodem intuearis speculo. Demitte postmodum perpen dicularem ab inspectore oculo in ipsum terrestre planum. Quam enim rationem habebit interuallum, quod eandem perpendicularem ¢rum intercipietur speculi, ad longitudinem ipsius perpendicularis: eam obseruabit &longitudo plani, inter ipsum speculum &basim rei metiendae compraehensa, ad datam altitudinem. Esto in exemplum turris AB, cuius altitudo proponitur mensuranda, speculum C, oculi centrum E, à quo perpendicularis demittatur ED. Fit igitur, sicut CD ad DE, ita CB ad BA datam altitudinem. Bina nanque triangula ABC &CDE sunt inuicem aequiangula. radius enim uisualis ECA ad aequales reflectitur angulos, per sextam secundae partis perspectiuae communis, atque decimam, 12, &13, perspectiuae Vitellionis. Angulus ergo ACB angulo DCE est aequalis. rectus item qui ad B, recto qui ad D aequatur angu lo, per quartum postulatum. reliquus igitur BAC reliquo CED, per 32 primi elementorum Euclidis est aequalis. Aequiangula ergo sunt triangula ABC &CDE: &quae subtendunt aequales angulos latera inuicem proportionalia, per 4 sexti eo rundem elementorum. Sicut igitur CD ad DE, ita CB ad BA. Vt si exempli causa DE fuerit 6 partium, qualium DC fuerit 5 similium: &respondenter altitudo BA 6 erit 6 erit partium, qualium BC plani longitudo 5 fuerit similium. Metire igitur BC, &eidem adde quintam partem: &habebis AB. VNDE FIT, ut si DE perpendicularis ipsi DC fuerit aequalis: &AB eidem BC re u spondenter aequabitur. Si uerò ipsa DE fuerit DC minor, &AB altitudo data minor erit interuallo BC: superabitque BC eandem altitudinem AB in ea ratione, qua Do maior erit DE perpendiculari. Tribus ergo notis, facile erit per saepius expressam regulam 4 proportionalium, reliquum quartum inuenire. Illis. De praedictarum, sed inaccessibilium linearum aelitudine mensuranda, per ipsum