Latin
IBET TANDEM(VT
Oronce Finé, Protomathesis 241
Unproofread scanNot analysed yet
haec simul iunge, resultabunt 50: quorum radix quadrata est 7 &1/. totidem perticarum est AC diagonius. Sbomo HAVD DISSIMILITER obtinebis quadranguli rectanguli, quod altera parte longius dicitur, quantitatem. Si duxeris enim longitudinem in latitudinem, hoc est, alterutrum longiorum laterum in alterum breuiorum: consurget area ipsius dati altera parte longioris. Sit altera parte longius EFGH, cuius utrunque longiorum laterum sit 8 perticarum, reliquorum uerò, itpote, breuiorum quodlibet 6 contineat perticas. Duc igitur 8 in 6, fient 48:totidem pertitarum est area dati altera parte longioris EFGH. Si duxeris autem 8 in sese, fient 64: &6 pariter in sese multiplicaueris, producentur 36. haec si mul iuncta efficiunt 100: quorum latus, siue radix quadrati est 10. totidem perticarum est diagonalis EG, per