Latin
HHIDXI
Oronce Finé, Protomathesis 241-2
Unproofread scanNot analysed yet
HHIDXI 47 primi elementorum Euclidis: quemadmodum antecedenti. 18. capite declarauimus. SCVM AVTEM PARALLELOGRAMMVM MINIME RE ctangulum, aequilaterum tamen, &sub imparibus angulis compraehensum, quod Rhonbus uocitatur, metiendum proponetur: in hunc facito modum. Cognitis ipsius rhombi lateribus, utraque diagoniorum sub eorumdem larerum mensuram reducatur. Deinde multiplica unam diagoniorum in dimidium alterius: &habebis arcam ipsius rhonbi. Sit in exemplum rhombus ABCD. cuius singula latera 10 perticarum, diagonius AC perticarum 12, &reliqua BD perticarum 16. Duc igitur 16 in 6, uel 12 in S:fient 96. totidem perticarum quadratarum est area ipsius rhombi ABCD. Quòd si alteram diagoniorum, uel ignoraueris, aut metiri non possis, opera precium est, inuenire perpendicularem ex altero subtendentium angulorum in cognitam diagonium incidentem, per doctrinam sexti numeri deciminoni capitis huius secundi libri, &eandem perpendicularem in cognitam diagonium, uel econ tra multiplicare: fiet enim area ipsius dati rhombi. Vt in assumpto nuper exemplo, cognita diagonali BD opus esset inuenire perpendicularem AE, uel EC: aut ha hira diagonio AC, perpendicularis BE, ucl ED ueniret inuestiganda, &reliqua ueluti prius absoluenda. In huiuscemodi namque parallelogrammis, siue rhombis, utraque diagonalis ipsum rhombum bifariam dispecit: longior quidem (ut BD) in duo triangula isoscelia amblygonia, breuior autem (uelut AC) in duo itidem isoscelia, sed oxyogonia triangula inuicem aequalia dirimit, per 34 primi elementorum Euclidis, &propter aequalitatem laterum. Adde quòd ipsae diagonales sese inuicem per aequalia, &ad rectos diuidunt angulos. DEMVM, SI RHOMBOIDES fuerit oblatum ipsum parallelogrammum, hoc est, neque rectangulum, neque aequalium (demptis oppositis) laterum: hac procedas uia, Metire primum latera, dein alterutram diagoniorum.