Latin
JRAPEZIA VOCITAMVS QVADRANGVLA, QVAENEG
Oronce Finé, Protomathesis 243
Unproofread scanNot analysed yet
Duc igitur 10 in sese, fient 100 aufer deinde 4 à 16, relinquentur 12, quorum dimidium 6. haec in sese multiplica, efficientur 36: quae auferas à 100, relinquuntur 64. horum radix siue latus qualedrati est 8: totidem cubitorum est perpendicularis à uertice BC ad basim AD incidens. Compone igitur 4 &16, consurgent 20: quorum dimidium 10. haec ducta in 8 perpendicularis, efficiunt 80. totidem cubitorum est area propositi trapezij isoscelis ABCD. AT SIIVVET AREAM RECTANGVLI inuenire trapezij, ita facito u Compone duo latera inuicem parallela cum tertio ad rectos angulos conuenientia, &dimidium resultantis inde numeri multiplica in ipsum latus tertium (in quod ui delicet parallela ad recto conueniunt angulos) &productum aream dabit ipsius trapez ij. Aperiamus id calculo. Sit igitur trapezium rectangulum EFGH, cuius uertex FG sit cubitorum G, basis EH eidem uertici parallela cubitorum I8, perpendicularis EF ad rectos cum parallelis conueniens E angulos 5 sit cubitorum, quartum uerò latus GH sit quantum acciderit. Compone igitur 6 uerticis cum 18 basis, fient 24: quorum dimidium 12. haec ducta in 5 perpendicularis, efficiunt 60. totidem cubitorum pronuncianda est area ipsius trapez ij rectanguli EFGII. CVM PORRO AMBLYGONIVN occurrerit trapezium, cuius area desyderetur, in hunc facito modum. Resolue trapezium in bina triangula, per breuissimam diagonium, Inuenito postmodum aream utriusque trianguli, per doctrinam uigesimiprimi capitis immediatè praecedentis. Nam binae triangulorum areae simul iunctae, conficient aream ipsius oblati trapezij amblygonij. Sit exempli gratia trapezium amblygonium KLMN, sub duabus parallelis &totidem inaequaliter distantibus compraehensum: cuius uertex KL sit 10 cubitorum, totidem cubitorum sit latus sinistrum IK, basis uerò IM eidem uertici parallela cu bitorum 20, &reliquum latus LM cubitorum 16. E1Q Protrahe igitur &metire diagonium IL, sitque exempli causa cubitorum 12. erit igitur trapezium IKLM in bina diuisum triangula: nempe in oxygonium isosceles IKL, &amblygonium scalenum ILM. Ipsius porrò isoscelis IKL area inuenitur cubitorum 48. et scaleni ILM area cubitorum 96: si antecedentia de triangulorum dimensione obseruaueris capita. Compone itaque 48, &96, resultabunt 144. totidem cubitorum est area oblati trapezij amblygonij IKLM ESTO rursum trapezium amblygonium NOPQ, habens duo latera NO &f PQ inuicem aequalia, &eorum quodlibet cubitorum 17, alterum uerò ex reliquis duobus, utpote, OP cubitorum 9, &quartum NQ cubitorum 21. Si uelis eiusdem trapezij aream inuenire, trahenda, atque metienda est primum diagonalis NP:quae sit in exemplum 10 cubitorum. Erunt itaque bina triangula NOP, &NPQ amblygonia scalena, ipsum trapezium NOPQ.